- TORUS
- I.TORUSGraece ςτιβὰς, item ςτρωμνὴ, a torqueo. Scaligero est quivis funis ex loris tetortis: inde pro lecto, quod toris tenderetur: vel ab intortis herbis, quia antiqui super toris plicatisque herbis ac graminibus humi ad mensam discumbebant, vel sedebant, Serv. in l. 1. Aen. v. 712. Et quidem herbarum meminit idem Poeta, Aen. l. 3. v. 388.— viridante toro consederat herbae.Graminis Statius, Theb. l. 1. v. 583.Non tibi digna, puer, generis cunabula tantiGramineos dedit herba toros. —Stramentum inde adhibitum. Plin. l. 8. c. 48. Antiquis torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. Foenum item. Martialis l. 14. in Apophor. Epigramm. 162. cuius lemma est, Foenum:Fraudatâ tumeat fragilis tibi culcita mulâ,Non venit ad duros pallida cura toros.uti locum testituit Gronovius, Observ. l. 4. c. 22. Postmodum tomentô culcitae infartae; plumâ tandem, quibus paleâ suppositâ factum, ut in lectis tori (proprie enim lecti αἱ κλίναι, tori, αἱ ςτρωμναὶ) assurgerent multum alteque suffulti essent, quod elegantiae erat; Augustô luxum improbante, apud Sueton. c. 73. Ne toro quidem cubuisse aiunt, nisi humili et modice instratô. Neque vero plumâ quâvis contenti, tenuissimâ delicatissimâque toros suos referciebant molliculi, quos proin reflatiles apposite vocat Zeno Veron. reflatilis tori plumeô sepulchrô superbi. Quod videl. tales, cum sedendo premuntur, subsidunt et quasi reflantur: si surtexeris, denuo inflantur et intumescunt. At luxuriae exceslus fuit, cum soliis rosae, quibus demptum esset alhum, lectum replevit; cumque accubationes de rosis et liliis fecit et quidem purgatis, Verus apud Sparrian. c. 5. Insternebant autem toros Veteres vilioribus primum operimentis, de quibus supra non unô locô: procedente dem aevô, aurô quoque et pur purâ exornabant. De Heroum certe toris id frequens, apud Poetas Graecos Latinosque. Hinc Poeta:Stant gemmis aurôque tori -----Lucan. l. 10. v. 122.Fulget gemma toris ----Silius Italicus, l. 11. v. 275.Praecipus multoque procul splendentibus ostroAccipitur sublime toris ----Et, ut alios omittam, Papinius, Theb. l. 1. v. 517.— variô strepit icta tumultuRegia: Pars ostro tenues auroque sonantesEmunire toros, altosque inferre tapetas.ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadv. Tom. II. p. 176. Apud Romanos, tori e lino Aegyptiaco et Alexandrino plumâ facti elegantioribus erant in pretio. Martialis, l. 2. Epigr. 16. v. 3.Quid torus a Nilo? quid Sidone tinctus olenti?i. e. torus Niloticus, circumdatus torali ex sindone Tyria. Primus omnium privatorum Heliogabalus toros aureis toralibus texit, apud Lamprid. c. 19. Vide supra, ubi de Toralibus. Neque vero in toris suis discumbebant solum ad cibum capiendum, aut iacebant ad somnum invitandum, sed et intra cubiculum in toris sedebant (ut hodie in scamnis) in omni otio negotioque, quod quiescere non prohiberet, Casaubon. ad verba Suetonii, Domitianô, c. 11. Assidere in toro iuxta coegit. Imo et in toris efferebantur, teste Martiali, quo de ritu supra, etc. Ut de nomine aliquid adiciam, Salmasio torus est ex Graeco τόνος, quod a τείνω, tendo, vide eum ad Solin. p. 670. Apud medii aevi Scriptores, vox ἀκτην`, littus, vel potius aggerem, monticulum ac collem, significare coepit. Unde Anastasius, Hist. Eccl. p. 148. Theophanis verba πᾶϚαν την` παραλίαν ἀκτην`, vertit omnes maritimos toros: an a toris humani corporis, de quibus supra in voce Tori?II.TORUSmons Siciliae, in ora Australi inter Agrigentum et Heracleam, Polyb.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.